GUIENNA vulgo GUIENNE

GUIENNA vulgo GUIENNE
GUIENNA, vulgo GUIENNE
prov. Galliae, cum tit. Ducat. alias Aquitania, quamvis longe sit angustior, quam olim Aquitania fuerat. Plin. l. 4. c. 17. Aremoricae illi dat nomen. Ad Occas. Oceano, montibus Pyrenaeis ad Mer. Languedociâ et Cadurcis ad Ort. et Encolismensi ac Alnetensi provinciâ ad Sept. terminatur. Ab aquis Romani nomen illi Aquitaniae imposuêre, quae ante Aug. tempora Oceano, Pyrenaeis et Garumnâ conclusa, ab illo postmodum mirum in modum aucta esl. Visigothi inde Romanos expulêrunt, a Chlodovaeo tandem et ipsi exturbati. Habuit post haec proprios Duces, sub Carolo Mag. eiusque posteris, regno unita: donec Angli hîc rerum sunt potiti, quos tamen Carolus VII. eiecit. A Ludovico XI. fratri Carolo concesla, postea ad regnum rediit, Solum fertile ac amoenum, eër subtilis est et temperatus, incolae ingeniosi et mites, sed iactatores: Gutenna quoque in specie dicitur iurisdictio Senscalli Burdigalensis. Vide Ann. Aquit. Lurbeum in Onomast. et de Illust. Viris Aquit. Ioh. Beslium Geneal. Duc. Guienn. Chenium de urbibus, etc. ut et in voce Aquitania.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • AQUITANIA — regio, tertia olim Galliae pars. A Circio Oceanum habet, qui Aquitanicus sinus dicitur; ab Occasu Hispaniam; a Septentrione Lugdunensem provinciam; a Meridie Narbonensem. In ea Tolosa, et Budigala civitates; Populi Aquitani. Plin. l. 4. c. 17.… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”